라틴어 문장 검색

Audaciam [0482B] eorum tantam scitote quod nulle equites illorum, si ad pugnam processerint, non dubitent viginti millia nostrorum adire, sicut leones et apri mortiferis ictibus armorum fulminantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:12)
Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:2)
quin et Baldewinus rex, licet feritate leonis et apri ad omnia [0676B] adversa semper inflexus, nunc consternatus est animo, laeto tamen vultu omnino dolore dissimulato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:10)
A cane non magno sepe tenetur aper.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 36:2)
A cane non magno sæpe tenetur aper.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:2)
Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:2)
et de filio Chus Nembroth gigante et venatore, cujus nomen exponitur, et a quo regnum Babylonis coepisse memoratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 1:2)
Qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem genuerit, qui erat venator ante Deum?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:1)
Sicut Nembroth gigas venator ante Deum (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:3)
Sicut Nembroth gigas venator ante Deum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:3)
Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio ejus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:6)
et ea quae sunt malitiae agrestis atque praedurae venator hujusmodi explorare consuevit, atque his potiri atque delectari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:8)
Evenerat autem eisdem diebus, annuo cursu completo, Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris (ut fabulae fingunt), apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 15:1)
Et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae, id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari, cum Narseo Persarum rege iam congressuro, itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium, et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 11:2)
Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION